_(ripense).
/FF<^ 86
/ Admodum Reverende et doctissime Domine. Literae tuae laetificaverunt an�mam meam. Eg� gratias Deo.quas potu� maximas, pr� dono gratiae singularis tibi collato, et nobis
per communicatorias literas insinuato. Paucis enim datum est, ut in-
jTter tot schismatum et haeresum tenebras veram Ecclesiam internoscant
sed paucioribus, ut cognitam ita diligant ut temporalibus commedie
et honoribus, ac potissimum regiis favoribus, unde illa tanquam a
perenni fonte scaturiunt, magno animo spretis, ad ejus amplexum ac-
currant. Quod si in exilio isto voluntario aerumnas et angustias
/ypropter Dominum tollerare te oporteat, beatus eris: dignus videlicet effectus, non tantum ut in Christum vere credas, sed etiam ut pr� ilio patiaris. Nam quemadmodum nihil erit in futuro seculo beatius quam esse Christo similem in gloria, sic in praesenti tempore
nihil est utilius quam esse Christo similem in passione: hinc enim
y^Tbritur gaudium illud solidum et perpetuum quod nemo tollero potest
a nobis, de quo Apostolus loquitur,cum ait: Repletus sum consola-
tione, superabundo gaudio in omni tribulat�one nostra. Neque haec
dico,quod operam meam in te sublevando praestare nolim, sed quia ex
corde gratulor tibi,non solum de conjunctione cum Ecclesia catholi-
^^?ca, extra quam non est salus, sed etiam de pretioso patientiae dono,
quo te a Deo nostro insignitum mihi videre videor. Jam vero, quod ad me attinet, nihil est quod mihi gratias agas: nam neque qui plan-
t^tt, neque qui rigat,est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Et ego quod a matre catholica suxi, hoc aliis ministravi. Si quid scri^^Tptis meis vel minus docte vel minus perspicue vel minus solide posi-
tum est, id solum mihi attribuo. His valeas, vir optime et doctis-
sime, mei memor in sanctis precibus tuis. Romae die 14 Februariil6l4
Mss. Cervini 54 fol.206. copie - Archiv.Vatic.Mss.Gesuit.l8 fol. 146. copie - Valliceli, loc.cit. - London Arch.Westminst.XIII,71 J^Epist.famil. CVII.(16 febr.!)