Page:EBC 1613 05 09 1278.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:30, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Ma�nz,9 mai...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Ma�nz,9 mai 1613. A.dam Contzen S.J. � Bellarmin. Pax Chr�st�. Reverendissime atque Illustrissime Domine. Literas D.V. 21 Martii datas, accepi 6 Maii, ex quibus intellexi meas cum libello perlatas esse. De humanissima dignatione Illustris^^simae D.V.,quod de tenui meo labore tam amanter judicarit, tam fra terne et propria man� scripserit, maximas gratina ago, Deum precatus ut D.V. Ecclesiae suae velit quam diutissime esse incolumem. Pareus gnaviter et magno suorum plausu,et quod doleo damno pergit Nundinis Francofurtensibus autumnalibus contra sex libros de amissione gratiae,seu statu peccati totidem edidit, ut nuper scripsi, nunc vero et de libero arbitrio hoc paschate editi sunt alii sex, proximo septembri sequentur alii. Quocirca operae precium duxi haec indicare D.V.ae, ut certo cognoscam,an me velit in eisdem libris D. V. a tot mendaciis,calumniis,cavilli3 vindicandis laborare, adver/y^sarii vestigia insequendo. Quod si D.V. velit,de modo,methodo,stylo, omnia pr� V.D. arbitrio constituam, paratus doceri,moneri,reprehendi,et emendari. Scripsi etiam ad P.Generalem literas, quibus pe to licentiam progrediendi si ita D.V. videatur. Certi me aliquid habere ad directionem meorum studiorum expedit. Multi me hortantur,et interesse putant Religionis hominem tantae auctoritatis retundi. In libello edito quaedam philosophica,et quasi grammatica sunt, quae ad rei summam non videntur facere, sed apud sciolos quales sunt ejus auditores valde minuitur senis auctoritas, cum in his parvis vident eum hallucinari. Divinae protectioni et D.V.Illustrissimam et cau.^f"sam commendo. Moguntiae 9 Maii 1613. Reverendissimae atque Illustriss. D.V. Servus ind�gnus Adamus Contzen. (Adr.) Reverendissimq atque Illustrissimo Roberto Bellarmino S.R.E. Cardinali amplissimo Dno suo observandissimo. Romam. (cach.S.J.) (manu Bell.) P.Ad.Conzen. Munchen.Reichsarchiv.Gesuitica in genere. Fase.19.M.326. Orig.autog