Page:EBC 1613 06 28 1291.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:28, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,28 ju�n...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,28 ju�n 1613. Bellarmin � Marie Christ.et El�onore d'Autriche ^ Serenissimae Dominae meae. Acceptis litteris Serenissimarum Celsitudinum vestrarum, adii Summum Pontificem atque ab eo potivi, ut ad scrupulum removendum liceat istic inserere Litaniis nomina SS. Virginum,et Martyrum Vincentiae et Leae; earum commemorationem pu- jT'blicam facere; et sub earum nominibus Missas celebrare de communi Virginum et Martyrum. Sanctitas sua commisit mihi, ut responderem nomine suo id,quod mihi justum,et aequum videretur. Ego non dubito, quin liceat in Litaniis cum aliis Sanctis invocare Sanctam Leam lo co suo,id est,post sanctas Virgines et Martyres alias. Item existimo posse fieri commemorationem de ipsis in Officio Matutino,et Ves pertino; censeo quoque posse celebrar! Missam de communi Virginum et Martyrum sub earum nominibus; tamen suadeo,ut ad tempus aliquod Missa omittatur, tum quia non scitur dies passionis ipsarum, tum quia Sanctissimus Pontifex in hanc sententiam inclinai,ut Missa hoc /f*tempore non celebretur, quamvis non prohibeat celebrari. Portasse enim dabit Dominus, ut aliquando sciamus aliquid de tempore,quo vixerunt, et sub quo tyranno passae sunt, et alia id genus; et inte rim miraculis majoribus coruscabunt. Opto Serenissimas Dominas bene meas bene valere,et in amorem caelestis spensi quotidie magis inardescere, et in sanctis orationibus personae meae non oblivisci. Romae die 28 Jun.l6l3. Epis t. famil. CI.