^
Rome,4 aout 1612.
^9 Bellarmin aux relig�euses de S.Agn�s � Krakau. --
/ Admodum Reverendae Matres,et tanquam filine in Christo. Binas accepi a RR.VV. litteras cum adiunctis aliis ad Summum Pontificem. Paulo serius ad me litterae pervenerunt, quoniam abfui ab Urbe Ro ma loto fere mense Maio; sed ubi redii, statim accessi ad Pontifi- .^"cem,et litteras dedi; sed cum narrare inciperem tragoediam lamentabilem, Sanctitas.sua dixit,se iam omnia ab aliis cognovisse, et per litteras admonuisse regem Poloniae, et episcopum Cracoviensem, ut diligenter,atque c�tissime tantis malis remedium adhiberet. Ego sane totus oohorrui, cum tantum sacrilegium in littoria vestr�s legi; sed impius ilio raptor sponsae non iam suae,sed lesu Christi, dabit omnino meritas poenas; et si forte manus hominum fugiat, mahus certe Omnipotentis Dei neque vivus,neque mortuus effugiet. Obsecro autem Reverentias Vestras, ut non concidatis animo ob haec adversa: tentat enim vos Dominus, ut videat si in eum sperare,eum- ^f'que etiam in adversis diligere perseveretis. Commendo me precibus vestris, paratus semper monasterium istud pr� viribus apud Deum,et homines adiuvare. Romae die 4 Augusti 1612.
Epist.famil. XCV.