Page:APUG 1053.djvu/6

From GATE
Revision as of 11:55, 11 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; In amore verò divino et essentiali, <unclear>in</unclear> illa inquam, Superexcelsa et perfectissima trium personarum in unitate Substa...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; In amore verò divino et essentiali, in illa inquam, Superexcelsa et perfectissima trium personarum in unitate Substantiae dilectione, amans est idem quod amatum, et amatum idem quod amans, et amor idem quod amans et amatum, amans et amatum idem quod amor, ubi amans, amatum et amor unum prorsus et idem esse communicant; in uno velle conveniunt, unum nolle habent, idem posse participant, imò totum participant possident, ibi unum sumum quid est, omne bonum in communi; In hac dilectione nullus est defectus et indigentia, nulla omissio, nulla unquam turbatio, nulla interturbatis, Huius