et quia dilexit hominem, ut ab hominibus diligeretur,
ideo Spiritum Sanctum ut ius daret, '"`UNIQ--add-00000001-QINU`"' necesse fuit. Theodidactus.
Ex hoc sequeretur, amorem earum animarum,
quae iam beatifica visione fruuntur, eundem prorsus esse
cum amore, quo Deus diligit dilium, quae quidem dilectio non minor est illa, quam diligens et dilectus,
quia Spiritus Sanctus est amor Patris et Filius nec minus
amatur ab ab amante et amato ipse amor, quàm amans
ab amato, nel amatus ab amante; Si ergo amor
sit idem in iustis, cum amore, quo Pater diligit dilium,
ergo Sequeretur, amorem divinum '"`UNIQ--add-00000004-QINU`"' consubstantialem
esse, quod impossibile est. Cosmiel. Rectè asseris, neque
mea verba tali ratione, sed cum differentia intelligenda
esse velim; Amor enim Dei ad intra, quo diligit filium
est essentialis et consubstantialis, aeternus et immensus;
in quantum verò terminatur ad extra, iterum
duplicetur considerari potest, vel ex parte animae amatis,
quae cum intellectu et voluntate finita constet,
ita amat quantum potest, et quantum amoris divini
capax est; ex parte verò obiecti, qui Deus est, infinitudinem
quandam indicat, in quantum intellectus et
voluntas ita infinita illa amoris abysso absorbentur,
ut unum cum Deo per amorem spiritus efficiantur, atque
hoc modo obiectivè infinitusm et immensusm esse, nihil
prohibet, asseverare; in proesente verò vita amor in
fideli anima nascitur per proevias quasdam dispositiones
virtutique frequens exercitium, quibus anima
iam instructa, effectivè à Spiritu Sancto agitatur in
divinos amoris raptus, quie animae atque ideo Substantialis
esse non potest, cum non essentialiter ab anima, sed per modum dispositionis in Subiecto capaci virtute
et operatione Spiritus Sancti procedat; atque sic
hoc loco intelligi debet id Suprà allatum ab Apostolo testimonium: Charitas diffusa est in cordibus nostris per inhabitantem
Page:APUG 1053.djvu/5
From GATE
Revision as of 11:46, 11 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs)
This page has not been proofread