ineffabili, modo meliori aeternum contemplabatur; Ergo
propter solam rationalem creaturam, qui homo est.
Cosmiel. Consilia Dei uti incomprehensibilia, ita non nisi
à puris mentibus et amore divino ardentibus, omni intellectus
curiosiori indagine depositam investiganda sunt.
qui enim maiestatis scrutator, opprimetur à gloria; quia
tamen hoc à me rectae intentionis amussi oculo dispositus
quaeris,
desiderio tuo haud illubenter obsecundabo. Scias itaque
Theodidacte, hanc esse divinae nature proprietatem, ut
cum infinitè bonus sit, quin vel ipsa essentialis et substantialis
bonitas; bonum autem, ut philosophi dicunt, ex
se et sua natura sit diffusiuum sui, ita quidem, ut boni
rationem non habeat, nisi ea extendatur ad aliud, quod
bonitatis suae particeps esse posuitò quantò verò bonum
maius et perfectius fuerit, tantò id maiorem sui per
communicationis diffundendae appetitum habere. Hinc
Deus Optimus Maximus, cuius natura bonitas est, suam intrinsecè
ab aeterno commun icat per infinitum generationis
actum Filio; Pater vero et Filius per immensam
amoris reciprocationem Spiritui Sancto; quae communicatio
uti intrinseca, essentialis et Sempiterna est, ita
quoque non nisi Sancrosanctae personarum triadi in una
et eadem naturae substantia competere potest, ideoque
amor Patris non propriè, uti Theologi loquuntur ad Filium
tanquam ad aliud, sed ad alium dicendus est. Quoniam
verò tota illa intrinseca bonitas divinae essentiae
Deus erat, aequum erat, ut tanta tamque immensa
et Superexcessiva bonitas ad aliud quoque extra se distenderetur;
quod ut fieret, in Sempiterno illo Sacrosanctae
Triadis Consistorio ante omne temporis principium
ab aeterno Mundi corporei constitutio decreta fuit, quem
in tempore Creationis Condere sibi complaevit; Sed cum
Mundus Corporeus omni intellectus virtute privaretur,
aequum erat, ut rationalis creatura ex mundano
Page:APUG 1053.djvu/2
From GATE
Revision as of 10:20, 11 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs)
This page has not been proofread