Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/351

From GATE
Revision as of 09:15, 8 June 2018 by Francesco Spaccatrosi (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "regulare, eo maiores habet angulos. Quo maiores sunt hi anguli, eo prolixiores sunt propugnaculi facies, et eo longiores fieri possunt Alae primariae ac secundariae, atque ade...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


regulare, eo maiores habet angulos. Quo maiores sunt hi anguli, eo prolixiores sunt propugnaculi facies, et eo longiores fieri possunt Alae primariae ac secundariae, atque adeo eo fortius redditur Munimentum. Ex quo sequitur:
XV.
Quo plura Munimentum regulare habet latera, angulos, et propugnacula, eo est robustius, si caetera respondeant. Hinc quadratum praestat trigono, pentagonum quadrato, hexagonum pentagono, et sic deinceps; hoc ipso nimirum, quod cum numero laterum et angulorum crescat etiam amplitudo angulorum, longitudo faucium, prolixitas alarum, et capacitas propugnaculorum et cum quae omnia quo maiora sunt, eo et hostem offendunt gravius, et eius conatibus resistunt facilius, ac diuturnius. Accedit, quod quo plura sunt propugnacula, eo melius hostis detegi atque repelli potest, utpote e pluribus simul locis.
XVI.
Quo maior est polygoni regularis semidiameter, eo plura possunt ac debent fieri latera, et anguli, et propugnacula. Cum enim defensio non possit excedere pedes 750, et ambitus circuli sit magnus magno existente semidiametro; necesse est, ut in multa dividatur latera.
XVII.
Alae propugnaculorum semper sint perpendiculares cortinae. Intellige, in Munitionibus Hollandicis; nam in Gallicis, usque ad octogonum inclusive, sunt perpendiculares lineis defensionum, in reliquis vero figuris sunt perpendiculares cortinis. Nos Hollandicas praeferimus Gallicis: nam ex alis perpendicularibus certius ac melius defendi etiam noctu et in tenebris potest fossa, et pons, et oppositum propugnaculum, si iaculator pectus applicet loricae alae, et pectori sclopetum ante se recta exporrectum.