quid Symbolo illo tuo: IN UNO OMNIA, aenigmatis involveris. Aquilam scilicet Tu ipse referebas, quae extremo vix pede terrae globum dignata calcaret potiùs quàm attingeret, altero laureolam palmamque; sustollens fixo inconnovi obtutu in eum, qui Sole posuit tabernaculum suum, volatum illuc dirigeret, ubi IN UNO fuit OMNIA.
Et avolasti Tu quidem eheu! Nimium praepetibus pennis, ut antè disparuisse, quàm abripi Te potuisse iam videam.
Tristi obtutu, quod unum mihi licet, Solem tuum, in quem Te recepisti, contemplor; sed quia splendorem illum non sat ferunt mortales oculi, en lacrimae prorumpunt.
Versa nimirum est, absente Te, in luctum Cithara mea , in qua contorta dolore viscera, et aridi moerore cordis nervos pro chordis attraxi.
Neque erit haec Musica in luctu importuna narratio, ubi lacrimae Hydraulica temperant organa, et suspiria Pneumatica componunt instrumenta.
Et Ipse Tu ad hanc musicam exemplo tuo me compulisti, qui occasus tui die inter acerbissimos dolores etiam cantasti; ut verum esse ostenderes, Cygnòs ( qualem Te Candor Innocentiae tuae semper exhibuit) morituros sibi lessum praecinere; et stellas in motu suo ( ut placet Astronomis) non ferri absque; Harmonia.
Orpheum in illa tua musica referebas, nam et molli eo cantu flumina elicuisti ex oculis, et cùm attoniti elinguesque; fidissimi tui circumsisterent, statuas quasi et faxa commovisti.
Et mihi nunc quoque; vocem intercludit dolor, pausamque; indicit: sileo ergo, et Citharam cum corde ad monumentum tuum libens depono, ubi Thesauru meu sepelivi.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/83
From GATE
Revision as of 11:00, 31 May 2018 by Teresa Ulrike Tirone (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "quid Symbolo illo tuo: IN UNO OMNIA, aenigmatis involveris. Aquilam scilicet Tu ipse referebas, quae extremo vix pede terrae globum dignata calcaret potiùs quàm attingeret,...")
This page has not been proofread