Page:EBC 1612 02 12 1155.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:27, 28 May 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages y Rome,12 f�vr.1612. Bellarmin � Federico Forner //^S55 Admodum Reverende,et eximie Domin...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


y Rome,12 f�vr.1612. Bellarmin � Federico Forner

//^S55

Admodum Reverende,et eximie Domine doctor. Laudo consilium Revverendissimi atque Illustrissimi episcopi, qui te operarium strenuum, sibique optime notum suffraganeum habere voluit. Laudo timorem in adeunda ea dignitate, quam non appetunt,nisi qui gravitatem jTeius ignorant. Laudo pios viros,qui prudenter omnia reputantes, animum tibi addiderunt, et nutantem confirmarunt. In horum numerum, ego quoque libenter ipse me inserens, hortor,et moneo, ut magno animo sarcinam istam subeas, quae quo gravior,et molestior in hac peregrinatione erit, eo tibi illustriorem coronam in patria caelesti afferei. Unum tantum non obliviscaris, illos esse in hoc tem pore beatiores, qui Christo sunt in cruce ferenda similiores; quemadmodum in aeterna vita illi feliciores erunt, qui eidem Christo similiores erunt in gloria; hinc enim Dominus, cum sancto Retro pastoris officium demandasset illis verbis. Pasce oves meas, con/y"tinuo adiunxit: sequere me; et hoc ipsum declarans addidit: cum senueris, alius cinget te, et ducei,quo tu non vis, significane qua morte esset clarificaturus Deum. Et de beato Paulo tunc primum ad Apostolum assumpto,ait: Ego illi ostendam quanta oporteat eum pr� nomine meo pati. Itaque praemium bonorum episcoporum in hac vita non sunt ope8,vel honores, sed abundantia pasBionum,et laborum, quibus aeterna requies,et gaudium comparatur. Sed his omissis, quibus tu minime indiges, gratias ingentes habeo pr� iis,quae ad me scripsisti de insigni progressu optimi principis,et episcopi vostri, quem non hominum vota,aut studia, sed Deus ipse pr� sua ,^y^infinit%a piotate ecolesiae suae donavit. Ego certe ita illi germa na charitate afficior, ut si pennas columbae assumere possem, nihil me detineret, quin statim ad eius complexum volarem. Utinam multos ei 8�miles,non solum in Germania, sed etiam in Italia,et in reliquo orbe christiano haberemus: videremus enim continuo vineam Domini tam bonis agricolis commissam mirifico reflorescere. Precor il li e corde longitudinem dierum quanta necessaria est ad ecclesiae