Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/13

From GATE
Revision as of 08:26, 7 May 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


est; nec dedignare, quod nostrum est, quanquam vilius, Magnoque Magistro longè minus longèque inferius. Magnarum mentium est, ad non magna donaria, magno tamen affectu exhibita, respicere, Cyro scilicet Rege praeeunte, qui vel pomum ab agricola oblatum, serenissima fronte summaque humanitate acceptavit. Dedit, quod potuit, agricola, et satisfecit. Scimus, quid à nobis flagitet nostra in Te observantia, quid reposcant iura vicinitatis. Quod possumus, facimus, dum Opere hoc Mundo universo palàm facimus, ex asse Tibi devotum esse Collegium Herbipolense.
Vale igitur, Magne Princeps, Vale,