Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/135

From GATE
Revision as of 07:56, 30 March 2018 by ViscontiPaci (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


Anno millesimo nonagesimo secundo etc. Iydbuzad Sacerdos et Archiepiscopus Cumdan civitatis regiae filius Noe Sacerdotis oriundi ex Belech civitate regni Turchestan etc. Turchestan autem Turcarum origine infamem Regionem eam esse, quam Sogdianam Ixarte flumine irriguam Ptolemaeus vocat, magnae Cathaiae initium, et Civitatem Belech in ea sitam, clare geographus Arabs part. 8. clim. 4. lin. 34. ostendit, ubi de Corasinorum Turchestanis peculiari provincia agens, Civitatis Belech situm non procul a Samarcanda regia magni Tamburlanis Curia, celebratissima quondam urbe constituit his verbis.


Est autem haec climatis 4. octavi pars, et continet portionem Regionis Corasinae; et linea[1] 35. ARarman usque Kasaralkamat 15. miliaria; hinc Samarcandam 6. miliaria, et venientium e Samarcanda in civitatem Belech via est. Ex quo sane luculenter apparet Iydbuzadum Archiepiscopum dictum origine Syrum, patria Sogdianum, seu Corasinum fuisse; multos quoque ex Pagodum Regione, caeterisque Asiae regionibus in Chinam Evangelii propagandi

  1. nel testo originale vi è un errore di stampa