variorum Authorum lectionumqne antiquarum collatione colligere licuit. eam si non eandem, utpote vetustate, saltem, non omninò absimilem suisse Coptae, quae ab ea profluxit, & magnam vocabolorum partem antiquae propriorum adhuc statueretur, AEgyptus consulenda foret, videndumque, si forsan aliqua adhuc in vetustis pyramidum ruinis eius vestigia reperirentur, quae si haberentur , difficile non esset, ex cṏparatione cum Copta facta, in eius proprietatum cognitionẽ devenire. Sed quoniam desun, qui indefesso studio huiusmodi deperditas antiquitates eruant; mirum non est, eas hoc faeculoo manere inaccessas. nihilque remanere nobis nisi pauca quaedam veluti ex temporum naufragio relicta fragmenta; Pauca Authoribus observata, quibus inopiam nostram solemur.
De Utilitate Linguae Coptae seu AEgyptiacae
Miratus sum semper, cur ex tanto scribentium numero, tantaque librorum copia adeò pauci reperiantur, qui, aut reconditioris