Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/156

From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/156 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/156: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


seu Coptum, vel , quorum prius in Aegyptiaca lingua futura; vero vatem vel Augurem significat, aut eum qui futura et abscondita aperit. Hoc autem ita esse docet Petateuchus Coptus seu Aegyptiacus qui ab iniuria temporum vindicatus,summo Reip. litterarię bono hodie in Vaticana Bibliotheca conservatur. Ubi pro Hebręo legitur uti. et paulo post Hoc est, Dixit Pharao ad Ioseph quia revelavit tibi Deus, omnia quae locutus es, nunquid Sapientiorem et consimilem tui invenire potero? et postea versu 42. Tulitque Pharao annulum de manu sua; et dedit eum in manu eius Ioseph; vestivitque eum stola byssina et collo torquen. aureum circumposuit.