multos annos in suscepta fide cõstanter perseuerasset, tandem deficientibus operarijs, & verbi Dei ministris, Regio à pristino paulatim fervore deficiens, varios gentilium errores imbibit; Unde tota religio in extremum periculum deducta, parùm absuit, quin pessum iret; & isset sanè, nisi Divina Providéntia tot deficiétis Ecclesię miserata malis, opera devoti cuiusdam viri natione Syri, qui Martome vulgò dicebatur, hoc est Dominus Thomas, maturè subuenisset; Hic enim singulari Dei instinctu è Syria in Indiam profectus, dum vineam hanc adeò incultam, qualidam, & tribulis spinisque horridam intueretur, pro summa cura, qua Christianae fidei propagandae tangebatur, eam sibi excolédam ratus, primò Indigenarum animis cùm benevolentia, cùm authoritate, qua pollebat maxima (erat enim non Natalium minus, quam doctrinae cruditionisque splendore, famaque insignis) lucrefactis, mox Coadiutores Episcopos è Syria, & Babylone Aegypti (ita enim passim modò Cairum appellant) accersiros, per diversa Regni loca constituit, Syriacam linguam, qua in eadem Regione Apostolus Sanctum Evangelium quondam, ut traditio tenebat, praedicarat, introduxit, nihil denique; eorum, quae ad Ecclesiae incrementum conferre possent, inter misit; hac ratione vinea Christi in pristinum statum reducta, eos
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/142
From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/142 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/142: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has not been proofread