Hoc est. ''Et translator eius pauper et inops, directionis et firmitatis indigus, Monachus seu Religiosus humilis, et abiectus, Gabriel filius Arreschid, notus in libro KadeliKa, et perfecta fuit translatio eius in monasterio Thmui die Veneris, vigesima priam die mensis Papa( hoc est 18. Octobris) anno millesimo trigesimo secundo SS. Martyrum nostrorum, det nobis Deus terminum cum ijs Amen. quibus ultimis verbis respondet Copticũ.
hoc est. anno Martyrum nostrùm sanctorum et c. E quibus luculenter patet huius Codicis nostri Coptarabici Authorem Monachum professione fuisse, hominem religiosum, et modestum abhinc trecentis annis scripsisse, patet quoque eos nequaquam Christianorum aeram; sed Martyrum suorum observare, quam et vernaculo, seu Copto nomine.
hoc est. Aeram seu computum Coptum vocant. quod nomen Scaliger se nescire fatetur l.v. de emendatione temporum, ubi ait, Nullum dubium relinquitur in initio annorum Diocletiani; constat enim illud initium competere anno 284. Hoc non solum confirmatur ex epilogismis Thecnis; sed
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/58
From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/58 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/58: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page