fuerit, uti in praecendentibus ex Plutarcho mòstrauimus; ideò Coptitae idem vel quoque, hoc est sanctum appellasse videntur. Unde apparet idem esse nomen , eandemque rem significare. Multa fimilia ex Thefauro nostro Copto patefient. Dixerunt prisci à Chamo Noemi filio, Aegptum , (à quo et Chemitae apud Berofum Aegyptii dicuntur) quam Neoterici Coptitae modò vocant , nomine priori haud absimili, atque ex hac voce postmodum Graecis mista, heterogenea nata nominum monstra, magnam paffim corruptionis occasione dederunt. Uti ex voce quod Mercurium, vel interpretem Aegyptium significat, voce è Graeca et Aegyptia conflata patet. Similia hic de nomibus , dicere possem, nisi earum vocum discussionem aliis locis referuassem. Prtaeterea Horus et Apuleius plurima nomina proferunt, quae cum Coptis comparata magnam utriusque; linguae ad se inuicem monstrant affinitatem. Vocat HOrus in HIeroglyphicis Serpentem Ubaeum, vel ut melius Uphaeum; Accipitrem Baieth, Cornicem Cori, Cucupham Upupam, Cicumam, Ciconiam, quibus in lingua Copta totidem vocabula respondent . Baithi.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/178
From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/178 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/178: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page