Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/14

From GATE
Revision as of 10:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/14 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/14: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has been proofread


enim exiguum esse fateor, et non nisi rudimentum quoddam, seu quasi primam quandam adumbrationem: qualecunque tamen sit, splendorem a purpura tua habiturum confido, et (fas sit dicere) tuam ab eo aliquem, ut nimirum ad exteros et posteros dimanet hic tuus in optimas artes vel amor vel honor; dimanet, inquam, in laudem tuam, in aliorum exemplum. Quod cum factum comperero, fructum me laboris mei non exiguum consecutum putabo. Deus Eminentiam tuam Ecclesiae Catholicae decus, atque ornamentum quam diutissimè servet incolumen. Vale. Romae è domo Professa Soc. Iesu. 14 die mensis Coptici seu 2. Augusti, anno Christi 1636. Coptitarum Martyrum 1352.