Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/171

From GATE
Revision as of 10:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/171 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/171: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


Residuos vero dies seu intercalares vocant. Notandum itaque antiquitus, praesertim apud Aegyptios annum, etsi diebus tantum 360. constiterit, (qui quidem numerus propter aequabilitatem divisionis est aptissimus) neutiquam tamen annum omnino perfectum ac Zodiaco correspondentem extitisse. Quare Aegyptii Hierophantae, qui cum scirent anno populari ad perfectionem deesse dies integros quinque, ac quadrantem; eum annum perfectum, si quando significare vellent, Serpentem in orbem, ac circulum convolutum, caudam ore admorsam Hieroglyphiκῶς, exprimebant; tanquam Sol perfectum et absulutum Zodiaci curriculum non conficiat si quinque illae dies desint. Eum Serpentem vocabant; retinent hanc vocem hodie Coptitae, et Aegyptii vetustissimi Christiani, qui vocare solent Nesi lingua prisca Aegyptiaca, seu Copta, de qua modo tractamus. Ita enim Onomasticum Coptum de iis loquitur. AlschahuralKoptihieh sanathom toltmaieh hhenfeh satin iuman hhams Nesi iumalkeis phil