Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/50

From GATE
Revision as of 10:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/50 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/50: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page



Anno, inquit, Diocletiani 19. Vigesimo quinto die Martii, ipso die paschatis ubique; tum maxime in Aegypto, et Thebaide Imperatorum edicta sunt proposita, quibus iubebantur Christianorum templa a fundamentis cuerti, sacrorum voluminum pagine deleri, magistratus et honoribus insignes dignitatibus privati in ordinem redigi; reliqui in familiis libertate exui, ni exuerent mentem Christianam. Nec multo post aliae venerunt litterae , quae imperabant , uti Ecclesiarum Antistites, omnesque, ubicumque locorum essent, Christiani vinculis mandarentur, dein omni suppliciorum genere ad sacrificia cogerentur. Quo factum est, ut ab eo tempore multi exquisitis variisque tormentorum cruciatibus pro Christo occumberent, nec pauci stolidè praefidentes, postea animo prae metu cadentes ante supplicia deficerent ac laberentur. Et paulo ante, Olimpiade videl. 245.