Page:EBC 1610 10 08 1009.pdf/1

From GATE
Revision as of 17:39, 5 February 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Paris,8 octobre 1610. Le P.Jean Gontery � Bellarmin. 1009 / Illustrissime cardinalis, Rogatus sum a nostris ut mi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Paris,8 octobre 1610. Le P.Jean Gontery � Bellarmin.

1009

/ Illustrissime cardinalis,

Rogatus sum a nostris ut mitterem institutiones Calvinianas

isthAc in gratiam P.Eudaemon Johannis qui suscepit bellum centra

novi temporis haereses, V . I l l u s i . v o l e n t e , e t probante hominis

d^ingenium, monitusque sum ut ad eam dirigerem libellum quod facio.

Unum rogatum velim bonum illum athletam, ut abstineat ab omni con-

vicio,et ab ipsa convicii umbra. Vix credi potest quamsint hic

exacerbati animi, non modo hostium apertorum sed etiam catholicorum

qui magno in numero sunt ea sententia inclusi B.Joh.:Nomen habes

/^7quod vivas, et mortuus es. Accidit enim nostra imprudentia, saepe

et imperitia rerum gerendarum ut in multorum offensionem-incurre-

rimus, ut plurimum sit detractum de celebri illa opinione antiqua,

neque puto eam posse stabiliri nisi singulari quadam suavitate ser-

monis, cum non vulgari sapientia.

Dominatio tua 111^^ ignoscat si arrogantius scribo; discipuli

erga magistrum ratio quaedam est similis importunissimi infantis

erga matrem. Urget etiam nonnihil nos Christi caritas et huius so-

cietatis amor. Dom.Cancellarius huius regni monuit nos ut cum R.P.

Generali libere ageremus de accersendis viris primariis cuiusvis

k^regionis ut in collegio isto Parisiensi legant quando instaurabi-

tur: daturumque se operam pollioetur, ut nihil obstet superiorum

annorum edictum id vetans. Hoc consilium cum R.P.Generali solum

tractandum est; scio enim et hic,et Romae esse ex nostris qui id

sint impedituri. Ita caritas illa primaeva cecidit, hei mihi qua-

^y^lis erat! His me Illustriss.Do.V. SS.Sacrificiis commendo.

Parisiis

1610.

Illustrissimae Dominat�onis Vestrae

Servus inutilis et indignus discipulus

Johannes Gonterius.

Arch. Vat. Gesuit.l8 fol.108. Autogr.