. multique ab Alexandria, Aegypto, atque Augustanica, in Thebaidem Coptum usque caesi occubuere. Qua persecutione sane maxima Aera Martirum nomen invenit, hoc est Epocha annorum, quam a gloriosa Martirum circa Copton occisorum victoria ordiuntur. Verum ut et Aera martirum, similiaque melius intelligantur, visum fuit rem gestam utpote paucis notam, et vix ab aliquibus tractam, ea, qua ex Arabicis , et copticis monumentis fide eam desumpsi , breviter hic et summatim interferere. Res itaque sic se habet. Evectus ad imperii culmen Diocletianus, cum inter caeteras provincias bello subactas, Aegyptus maxime Achilla duce rebellasset, ex indignatione summa, ob contumeliam, ut ipse putabat, sibi a Refractariis illis illatam; infurorem versus, mox ea expugnata non satis esse ratus est, Achillam iam in potestatem sua redactum, feris dilaniandum obicere; sed vindictam quoque omni crudelitatis genere refertam, sibi exercendam existiamns, in cuiuscumque; conditionis homines foedum in modum debacchatus est. Verum inter alia, tria potissimum quae persecutionem vehementer auxere, contra eos machinatus est. Primum fuit, ut omnes cum aliorum, tum Christianorum libros sacros hinc inde per unieuriam Aegyptum collectos,
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/51
From GATE
This page has been proofread