unicum collimabam, et boni publici cura poterat, qua factum est, ut ego, qui popularem auram nunquam magni aestimavi: ne maledicentiae quidem fluctus, declinare latendo potuerim, et cum negotii nil fuerit silendo sapientem videri, nunc in eam me palaestram dederim in qua non raro, ut cum Comico loquar, existimationis damno desudascitur. Verum in hac ambiguam mentis luctam, me reficit, ac restaurat unicum Eminentissimi Nominis tui patrocinium; cuius eximio splendore frontem huiuis operis ut insignirem, variis sum rationibus adductus. Imprimis quia Eminentia tua, ut huiusmodi aggrederer, iussit; ut auderem, animavit; ut possem, necessariasuppeditavit; ut feruentius progrederer, stimulum addidit tuus in reconditis literaturis investigandis ingens cura, et studium incredibile; ut demum caute agerem et confiderate, tum in iis percensendis, acerrimum permovit iudicium, aliaeque virtutes, quae quantae sint, malim silentio praedocare, quàm ut quondam de Augusto dicebat Svetonius, parce et ieiune attingere. Accessit hisce demum omnibus, singularis tuus in Societatem nostram affectus, cui tamentsi ex aequo me respondere posse diffidam, in parte tamen gratiarum reponendum est, non ingratum esse corari
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/12
From GATE
Revision as of 16:46, 10 January 2018 by Visconti01 (talk | contribs)
This page has not been proofread