Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/20

From GATE
Revision as of 16:42, 10 January 2018 by Visconti01 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page



Eiusdem Interpretatio verbalis


Pater mi Doctor Venerabilis, clarissime Athanasi qui in tuis doctrinis imitari niteris Magnum Doctorem Athanasium, Electas stellas splendidasque Basilium, imitaris in scientia tua Solem Ecclesiae Gregorium. Ingenium sublime dedit tibi Dominus noster in abundantia misericordiarum eius. Et intelligentiam omnium philosophorum; Armis omnium scientiarum induit te, ut decet eos, qui ad praeclara expedienda mittuntur. Virtus eius adiuvit te, discere voces sicut electos eius. Beatitudinem magnam dent animae tuae intelligentis, noti tui, et amicitui, et magistri, Doctoresque, quia sapientiam omnium Orientalium et linguarum plurimarum, scientiam super alios declaras, inter Doctores doces, sermonum variorum idiomata didicisti celeriter, manifestati faciliter. Librum quem impressisti, et alios quos imprimere intendis cum declaratione et commentatione verborum facillime dilucidas, voces obvias subtiliter voluis et penetras et multum laboras, breviterque ponis et eleganter: suscipe hanc hymnodiam, quam ex cordie ad te mitto praeclare Doctor, cui Syriace offero. Gloria Bono qui dixerit te et deduxit te vere, gratiarum actio Spiritui, qui adduxit te ad finem fine offensione.