Imprimatur, si videbitur Reverendiss. Patri Mag, Sacri Palatii Apostolici
A. Torniellus Vicesg.
Iussu Reverendissimi Patris F. Nicolai Riccardii S. Palatii Apostolici Magistri; librum P. Athanasii Kircheri Societatis Iesu, qui Prodromus Coptus, seu Aegyptiacus, notatur, rite et ordine censui; In eo, non solum nihil offendi Religioni Catholice et bonis moribus pugnans, sed contra, quam plurima ex abditis sacrae vetustatis, et mysticis Aegyptiorum penetralibus, ingeniose eruta argumenta, quae cum ob genuinam multarum linguarum cognitionem, tum ob reconditam rerum peregrinarum eruditionem ex ipsis fontibus haustam, orthodoxe veritati robur et firmamentum sufficiunt, errores et haereses labefactant. Dignam initium, unde caetera aestimentur. Vigebat que diu, repertitium felicitate laboris et ingenii studium, nulli non eruditioni Sacre et profane, lampada (quod dicitur) tradens. Ita censeo. Romae, ex Domo professa, Iunii 15. An 1636.
Imprimatur
Fr. Nicolaus Riccardius S.P.A.M
DOCTORUM ORIENTALIUM
Testimonia Encomiastica