Eulogium meruit à Mose ad Mosem non surrexit sicut Moses. Hic, inquam, Moses Aegyptius natione, in commentatione huius loci expressis verbis asserit vocem Zaphnath phanech esse Aegyptiacam, qua arcanorũ revelatorem significarent, & ab Hebraeis corruptam, & hoc ab ipsis linguae Aegyptiae peritis se accepisse. igitur ad difficultaté pronunciationis vitandam in Tsaphnat versum, idé esse facilè ea nomina comparanti patebit. Unde fatis mirari non possum, quid in mentem venerit Eugubino, quod Tsaphnat phanech verum Aegyptiacum, Psontomphanik autem corruptũ asserere ausus sit; tãntùm abest ut hoc corruptum sit, ut potius 70. Interpretes ab ipsis Sacerdotibus Aegyptijs instructos, id tanquam propriam Aegyptiae linguae vocem posuisse, césendum sit. Porrò perperã sentit Diodorus Siculus apud Claudium Duretum, qui praeterquàm quod linguam antiquam Aegyptiorum extinctam dicat, tantam eius ad Hebraem adstruit affinitatem; ut hasce duas Gétes sine difficultate sese intellexísse innuere videatur. Quod si verum est, quomodo servabitur illud psalmi de Ioseph loquentis, ''Cùm exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat audivit?"Aut unde tantam ad Hebraem contraxit similitudiné; an è cõmercio, vel utriusque populi frequénti digressu? Sed Hebraeos Aegyptijs
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/161
From GATE
Revision as of 16:24, 10 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page