PRIMITIAE LINGUAE COPTAE
sive
AEGYPTICAE ANTIQUAE
Ad Eminentissimum: Principem S.R.E. Card:
FRANCISCUM BARBERIUM.
Praefatio
Cum ita nobis, Eminentissime Princeps; à natura comparatum sit, ut iis rebus, quas aut ob novitatem suspicimus aut quarum cognoscendarum feruente tenemur desiderio, haud plane acquiescamus, nisi plenam et integram de iis instructionem capiamus, quod cum in aliis omnibus, tum potissimum in rebus ad scentiam pertinentibus locum habere quotidie experimur. Certe rem haudquaquam ingratam audis et curiosis Lectoribus me facturum existimavi, si Prodomo iam exped, in quo de linguae Copte proprietatibus non nisi generatim tantum, à me disceptatu fuit.
Specialem quandam, brevem ac perspicuam de huius lingue preceptionibus ac regulis tractationem hoc loco quoque subiicerem, ne quicquam ad res Coptas plene intelligendas in Prodromo nostro omisisse viderer. Discussa itaque sine mora ingenti sane Grammaticarum Coptarum, quas partim
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/311
From GATE
Revision as of 16:16, 10 January 2018 by Visconti06 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "PRIMITIAE LINGUAE COPTAE sive AEGYPTICAE ANTIQUAE Ad Eminentissimum: Principem S.R.E. Card: FRANCISCUM BARBERIUM. Praefatio Cum ita nobis, Eminentissime Princeps; à natura co...")
This page has not been proofread