credebant, descriptum adorabant, et sanctè venerabantur. Hoc item nomen Dei aiebant peragrare universum Orbem; de quo ita Iamblichus. HAnc sanè,inquit viam deificam anagogicam ad divina Mercurii docuit, differuit, explanavit, eandem interpretatus est Bitys Propheta Ammoni Regi; quam invenit in adytis descriptam literis Hieroglyphicis, in urbe Aegyptia, quam Soin appellant. Idem Propheta Dei nomen tradidit, nomen inquam Dei perambulans universum mundum. Haec Iamblichus. Constat autem totus character duobus, circulo, et serpente, qui alis extensis capiteque accipitrino sursum sublato, cauda deorsum vergente, formam Crucis exactè referebat, uti in hac figura apparet. Oculos huius eo, artificio teste Eufebio, adornabant Aegypti, ut et claudi et aperiri possent. Hunc itaque simul atque oculis apertis proferebant; universa Aegyptus letitia, atque; hilaritate perfundebatur; perinde ac si Deorum oculi eos aspicerent, opemque praesentem omnibus pollicerentur; in luce igitur et in propatulo omnes esse, risui et iocis atque conviviis dare operam; Quo si clausis eum oculis extulissent, ibi tum omnia maerore luctuque, confundi, auersos et iratos esse Deos existimari, se omnes in tenebras, et obscura penetralia, miserabilique deploratione pro se quemque niti,
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/193
From GATE
Revision as of 22:48, 27 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "credebant, descriptum adorabant, et sanctè venerabantur. Hoc item nomen Dei aiebant peragrare universum Orbem; de quo ita Iamblichus. HAnc sanè,inquit viam deificam anagogic...")
This page has not been proofread