Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/179

From GATE
Revision as of 17:03, 26 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "<gap/> Vocant Aegypti institutionem <gap/> quo nomine et Coptitae eam vocant. unde et deriuata eius <gap/> Magister. <gap/> cognitiones. <gap/> nouit, cognoscit, scit, etc. No...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Vocant Aegypti institutionem quo nomine et Coptitae eam vocant. unde et deriuata eius Magister. cognitiones. nouit, cognoscit, scit, etc. Nomina quoque Plantarum ab Apuleio in suo, de virtutibus plantarum, tractatu indicatarum, cum Copticis herbarum nominibus comparata exiguam habere differentiam comperiuntur.Vocant, teste Apuleio, Draconteam seu Viperinam, Aegypti Eminion, cui Coptum, in eadem significatione respondeat. Atque haec est herba cuius Plutarchus meminit à Magis, et Prophetis in Mythrae sacrificis usitata, Omomum, dictum. de qua nos fusè suo loco. Item Scolopendrium, seu Adianton, quod alii piper aquaticum quoq; nuncupant; Aegypti phper vocant, Coptitae . Peristereon etiam dicitur Thiophenges, quod iuxta Coptam deriuationem idem sonat, ac Daemones apparere facere, à Propheris Pharis teste citato Apuleio, dicebatur