sivè graecorum 1092 Syriacis literis lapidi inciso, 310 (quae est differentia annorum inter annum Christi, et Alexandrinum) subtrahas, remanebunt 782, qui est annus Christi lapidi sinicis numeris incisus, anno Syro-graecorum sivè Alexandręo exactè respondens.
Mortuus est Alexander Magnus, Plut: teste-Olympiades-114.A Post cuius mortem B: Hier. teste, annis 12 exactis, incipit aera Alexandręa videlicet,-Olympiades-117.B Natus verò est Christus anno 3 excluso: idest secundo completo Olympiades-194.C Lapis erectus est anno Alexandręo-1092.D Anno verò Christi-782.E
His positis subtrahe numerum B à numero C, et habebis differentiam dictarum Olympiadum, videlicet Olympiades 77, quae ductae in 4 annos, quibus singulae Olympiades constant producunturque; 308, his adde 2 annos completos Olympiades: Christi nati, et facies 310, quae subtracta à 1092 relinquunt E. numerum annorum Christi, quo hic lapis erectus est. Studio itaque duplici annorum genere hunc lapidem