Page:EBC 1610 02 07 0951.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:03, 15 December 2017 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Rome,? f�vr�er 1610. Bellarmin � Frangole Gerard. 951 / Admodum Reverende Domine,ac voluti frater. Perlegi ele...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,? f�vr�er 1610. Bellarmin � Frangole Gerard.

951

/ Admodum Reverende Domine,ac voluti frater. Perlegi elegantissimas litteraa tuas, et egregia carmina,quae in meae humilitatis laudem scribere voluisti. Amo benevolentiam, nec te mihi adular!, aut me fallare voluiese certo scio. Interim tamen imperfectum meum .^"novi, meque laudibus tuie long� inferiorem esse non dubito. Ora Deum, ut aliquando sim,quem esse me credidisti. Quod vero ad indulgentias sacro isti loco concessas attinet; consului congragationem cardinalium super concili! Tridentini interpretatione � Summo Pontifica institutam, neque aliud ab ea referre potui, nisi indulgentias illas revocatas esse, quae � quaestoribus circumferri solebant, vel quae manus adiutrices requirunt. Et quoniam latet n nos, an indulgentiae isti Venerabili Xenodochio Pontificum liberalitate donatae, sint huius generis; non facile possumus definire, sintne auctoritate concili! revocatae,an in suo robore perseverane^ Neque vero potest Summus Pontifex approdare, quae praedecessores concesserunt, nisi videat ipsas bullas,vel brevia, quibus conces sa privilegia continentur. Quare necessarium erit, ut exempla bullarum,aut brevium ad nos mittas, ex quibus diudicare possimus, an sint revocata, et an confirmari expediat: vel certe si forte bullae et brevia perierint; mittas ad nos distinct�, quas indulgentias,et quas facultates circa absolutiones � Summo Pontifico obtinere cuperes: et ego apud eundem Pontificem fideliter intercedam,ut omnia, vel saltem aliqua concedantur. Vale Reverende Domine mei memor in sanctis precibus tuis.'Romae die 7 Februar.l6l0.

Epist.famil. LXX.