Page:EBC 1602 11 08 0298.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine.
Litterae tuae die 30 Iunii scriptae, una cum libro Praescriptionum adversus haereticos, quas dudum periisse arbitrabamur, esce mihi de improviso de Prochita insula a quodam mei amantissimo Episcopo adferuntur. Ubi latuerint tamdiu, unde ad Insulam appulerint, nemo qui sciai. Ac ne quidem ipse Episcopus referre potuit, quia is sit, qui ei litteras et librum deferendum dedit. Inscriptio nominis mei, praesertim cum in ea Insula sacerdotium possideam, fecit, ut litterae non perirent. Itaque hac ipsa die, quas litteras tuas eruditissimas, et suavissimas accepi, gratulandum tibi esse duxi, quondam filius tuus mortuus erat, et revixit; perderai, et inventus est. De literatio tuo labore nihil habeo quod dicam, cum librum nondum perlegerim, spero tamen me inventurum, qualia costura sunt, quae a te prodierunt, in quibus neque sermnis elegantia nesententiarum gravitas desideratur. Vale mei memor, et sarcinam meam episcopalem precibus tuis subleva. Datum Capuae die 8 Nbvemb. 1602.