Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/50

From GATE
Revision as of 16:23, 29 November 2017 by Visconti02 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page



Anno, inquit, Diocletiani 19. Vigesimo quinto die Martii, ipso die paschatis utique; tum maximè in Aegypto, et Thebaide Imperatorum edicta sunt proposita, quibus iubebantur Christianorum templa à fundamentis cuerti, sacrorum voluminum pagine deleri, magistratus et honoribus insignes dignitatibus privati in ordinem redigi; reliqui in familiis libertate exui, ni exuerent mentem Christianam. Nec multo post aliae venerunt litterae , quae imperabant , uti Ecclesiarum Antistites, omnesque, ubicumque locorum essent, Christiani vinculis mandarentur, dein omni suppliciorum genere ad sacrificia cogerentur. Quo factum est, ut ab eo tempore multi exquisitis variisque tormentorum cruciatibus pro Christo occumberent, nec pauci stolidè praefidentes, postea animo pra metu cadentes ante supplicia deficerent ac laberentur. Et paulò ante, Olimpiade videl. 245.