Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/11

From GATE
Revision as of 15:40, 29 November 2017 by Visconti01 (talk | contribs)
This page has not been proofread


esset publica luce aliorum iudicio non indigna, publico nequaquam inuidenda. Sed habebam tamen non pauca quae his opponerem; ac primum quidem tenuitatis meae mihi conscius, non satis incorruptum Iudicem esse arbitrabar amicorum in me benevolentia. Quin et continuò illud animo obsersabatur meo: quis leget haec? aut si legere possit quis animum, linguas adeò peregrinas, tantumque ab orbe nostro remotas ut intelligat, adiiciet? Neque enim ignorabam acria Criticorum aetatis huius ingentia, et Aristarchis suis hoc saeculum abundare. Nam si presso pede eorum, qui de rebus maximè arduis scripserunt vestigiis insistero, styli barbariem feverioribus obeliscis mox iugulabunt: sin aliquantò liberiùs in philogiae campos excurrero, rebus gravioribus verborum ampullis fucum obducendo, iniuriam me facere dictitabunt. Hisce rationibus hoc apud amicos agebam, ut nihil agerem Neque tamen idcirco verborum lenocinia, fucosque, et calamistra in materia gravi difficilique sum lectatus; hanc hederam scriptis suis appendant licet, qui re totâ sunt destituti; nobis difficilium, rerumque abditarum inquisitio, nativo suo cultu castius videtur nitere.
Plus itaque omnibus hisce honoris Dei, in quem