Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/9

From GATE
Revision as of 15:08, 29 November 2017 by Visconti01 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Eminentissimo Principi


FRANCISCO
CARD: BARBERINO


S.R.E Vicecancellario


ATHANASIUS KIRCHERUS


è Soc. IESU


perpetuam felicitatem

Iacienda est, Eminentissime Princeps; mihi penè dixerim inuito, exifimationis alea; dum hasce Coptae, seu Aegyptiacae linguae primitias, sub Eminentissimi Nominis tui splendore mentis oculorumque arbitrio committo, aequa atque iniqua variorum iudicia non iniquo animo praestolaturus. Et latuissent illa fanè cum fuo Authore, ficuti reliqua omnia, quae de priscâ, atque hucusque incognitâ Aegyptiorum symbolicâ sapientiâ indefesso studio, conatu pertinaci, aim comportunitas, armata deprecatio et amica quaedam vis, quotidiana penè expostulatione de manibus extorsisset. Quorum ego, si authoritatê aequè ac rationes eneruare valuissem, animum meum procul dubio