Page:FC 1042.djvu/493

From GATE
Revision as of 11:03, 25 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 239r



multa bona per Concilium procuranda, sese[1] obtulere, ut ea desiderarem.

Alia quadam die, dum fuissem valde humiliatus, et depraessus[2] in quibusdam animi mei molestiis, et amaritudinibus ob defectum verae charitatis fraternae, et humilitatis erga reprensores[3]. elevare animam in Deum contra amaritudines etc. Ego nonnihil elevavi animam in Deum, et visa sunt omnia nihil esse, sed et illud unum remedium optimum mihi visum est per[4] me in talibus, quod est in sola mentis elevatione. Tunc enim id est cum mens elevala est in altiorem statum[5], nihil ledunt[6], neque[7] sentiuntur quaecumque iniici possunt in animam iacula, eousque enim non progrediuntur. Haec minima[8] verba, seu[9] verbera dico non ascendunt usque ad spiritum sic erectum in Deo, ad cuius tabernaculum non appropinquant[10] illud[11] flagellum. Erige igitur mentem absque mora

_______________

  1. sese] add. mihi MF
  2. et depraessus] ac depressus MF
  3. reprensores] reprehensores MF
  4. per] pro MF
  5. altiorem statum] altiora MF
  6. ledunt] laedunt MF
  7. neque] add. sive MF
  8. minima] add. sive MF
  9. seu] sive MF
  10. appropinquant] appropinquat MF
  11. illud] ullum MF