Page:FC 1042.djvu/357

From GATE
Revision as of 09:17, 22 June 2026 by Lily Brustkern (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 171r



cati [glorificati], et[1] ad hoc ut peterem quasdam dotes pro spiritu meo, scilicet, quod per gratiam fieret, ut ego ad omnia opera bona[2] facienda, et mala tolleranda[3], sim post hac[4] magis agilis, magis subtilis, magis illuminatus, et[5] clarus, et minus sensitiuus malorum quod est fieri impassibilis[6].

In 2a[7] feria Paschae post dictum matutinum, ego incidi in meam iam diu[8] solitam crucem, quae est Tristitiam triplici de causa. tristari triplici de[9] causa. Prima quidem, quod[10] non sentiam, (pro ut[11] desiderarem[12]), signa divinae dilectionis erga me. 2a[13], quod sentiam signa veteris Adae in me ipso plusquam optarem. 3a[14], quod non possim facere fructum, quem cupio circa proximorum salutem, in iis[15] enim tribus fere concluduntur omnes afflictiones spiritus mei, proinde quod crediderim ex his esse crucem meam. Hoc igitur die dum istud

_______________

  1. et] om. MF
  2. opera bona] bona opera MF
  3. tolleranda] toleranda MF. Here, toleranda is the correct form of the gerundive.
  4. post hac] postea MF
  5. et] ac MF
  6. impassibilis] impassibile MF
  7. 2a] secunda MF
  8. iam diu] iamdiu MF
  9. de] ex MF
  10. quod] quia MF
  11. pro ut] prout MF
  12. desiderarem] desiderem MF. Imperfect to present subjunctive.
  13. 2a] secunda MF
  14. 3a] tertia MF
  15. iis] his MF [p. 628]