Page:FC 1042.djvu/294

From GATE
Revision as of 09:39, 17 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 139v



deprehendunt[1] se vel iam perdidisse vel cepisse[2] perdere fidem, quam habuerunt[3] tunc ipsi dicunt quaerendum[4] esse[5] a Deo, et quaerendum iudicium ad bene iudicandum per se ipsum de Scripturis et caeteris fidem enim esse donum Dei et non omnium esse fidem, et similia dicunt[6] quae verissima quidem sunt, sed[7] in hanc partem, aut in hoc[8] dubium[9], ad aedificationem non ideo veniunt. Hic enim conveniebat potius agnovisse haec dona posse ab unoquoque sponte deperdi, et amitti, qui igitur sponte sua[10] fidem amittit[11], quam debuerat[12] quandiu erat adiuratus in verba, et in sensus Ecclesiae catholicae et Christianae[13] eorum[14] abiuraverat catholicos doctores, is mirari non debet dum videt se aliis viis quae sunt secundum proprium iudicium, quaerere fidem et non invnire[15] nec debet accusare[16]

_______________

  1. deprehendunt] deprehendit MF
  2. cepisse] sensim MF
  3. habuerunt] habuerat MF
  4. quaerendum] quaerendam MF
  5. esse] add. fidem MF
  6. dicunt] om. MF
  7. sed] add. quae MF
  8. hoc] hunc MF
  9. dubium] locum MF
  10. sponte sua] sua sponte MF
  11. fidem amittit] amisit fidem MF
  12. debuerat] habuerat MF
  13. et Christianae] om. MF
  14. eorum] nec MF
  15. invnire] invenire MF
  16. accusare] causari MF