Page:FC 1042.djvu/81

From GATE
This page has been proofread



f. 33r


hereticorum[1] voluntatem nam quamvis ipsi[2] quemadmodum et demones, vera fateantur. Verum tamen[3] veritatis spiritu non dicunt qui Spiritus Sanctus spiritus sit.[4]

Tandem post missam non in me esse sensi[5] quem antea sentiebam gustum spiritualem[6] quem obnixe desiderarem, aliud mihi non respuendum desiderium occurrit quomodo[7] Iesu Christo placeret me medullitus et occulte visitare defectus et virtutes. medullitus, et occulte visitare meos defectus secrete[8] reparandos intellectus, memoriae et[9] voluntatis, et sensus item virtutes secretas et dona super quibus nunquam[10] meditatus fueram quamvis intra me pluries super defectibus meis egissem[11]

Aliud habueram quidem antea desiderium


_______________

  1. hereticorum] haereticorum MF
  2. ipsi] add. multa MF
  3. Verum tamen] vero tamen MF
  4. sit] est MF
  5. sensi] [videbatur] MF
  6. gustum spiritualem] gustus spiritualis MF
  7. quomodo] add. Deo MF
  8. secrete] secretos MF
  9. et] om. MF
  10. nunquam] nusquam MF
  11. intra ... egissem] his, plus quam de quibus in me defectus esse sentio, eg[u]erim. MF