Page:FC 1042.djvu/81

From GATE
This page has been proofread



f. 33r


hereticorum[1] voluntatem nam quamvis ipsi quemadmodum et demones, vera fateantur. Verum tamen[2] veritatis spiritu non dicunt qui Spiritus Sanctus spiritus sit.[3]

Tandem post missam non in me esse sensi[4] quem antea sentiebam gustum spiritualem[5] quem obnixe desiderarem, aliud mihi non respuendum desiderium occurrit quomodo[6] Iesu Christo placeret me medullitus et occulte visitare defectus et virtutes. medullitus, et occulte visitare meos defectus secrete[7] reparandos intellectus, memoriae et[8] voluntatis, et sensus item virtutes secretas et dona super quibus nunquam[9] meditatus fueram quamvis intra me pluries super defectibus meis egissem[10]

Aliud habueram quidem antea desiderium


_______________

  1. hereticorum] haereticorum MF
  2. Verum tamen] vero tamen MF
  3. sit] est MF
  4. sensi] [videbatur] MF
  5. gustum spiritualem] gustus spiritualis MF
  6. quomodo] add. Deo MF
  7. secrete] secretos MF
  8. et] om. MF
  9. nunquam] nusquam MF
  10. intra ... egissem] his, plus quam de quibus in me defectus esse sentio, eg[u]erim. MF