This page has not been proofread
Atque haec sunt, quae Serenitati Vestrae ad debitae gratitudinis demostrationem pro mea
tenuitate rependenda duxi. In quibus acceptandis non tam res ipsas caeteroquin
tantae liberalitati Serenitatis Vestrae improportionatas, quam animum meum officiosae voluntatis
affectu uberem confertumque spectet velim. Vale Serenissime Princeps, Sacri Romani Imperii
decus et gloria; eumque qui magnae mentis tuae dotes suspicit et admiratus, umbra
gratiae tuae fovere, studiisque eius, uti fecisti, favere ne desistas.
Romae 18 Martii 1666
Serenitatis Tuae
Humillimus et studiosissimus
Servus
Athanasius Kircherus