Page:AKC 1661 05 20 558-037.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:39, 20 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Reverende in Christo Pater

Pax Christi
Dum chartas et scripta mea perlustrarem hisce diebus, reperi inter caetera etiam literas Reverentiae Vestrae adhuc tertia
Julij prioris anni ad me datas, in quibus Reverentia Vestra petit Sibi terminos aliquos mineralisticos explicari, et
quia non puto, nec recordor, quae ad dictas literas Reverentiae Vestrae, nescio qualiter distractus, quod responderim, quae neglexi,
hisce emendo. Primo: petit Reverentia Vestra scire, quid sit Probix Centri? respondeo: solent probatores iurati rerum
mineralium in mineris probandis, quidnam et quantum contineant in parva quantitate per ignem probare secundam proportionem
accipiunt verbi gratia ex cumulo mineralium lapidum comminutorum accipere verbi gratia unam unciam uistae et accuratae
ponderationis, uel semel, bis, ter etc. millesimam partem unius librae, et hanc vocant probix Centen: et per ignem faciunt
postea probam, et per proportionem deinde sic procedunt millesima verbi gratia pars minerae dat centesimam verbi gratia partem
librae auri vel argenti etc., aliae 999ae partes dabunt tanti et tanti auri, argenti etc. unus centenarius
minerarum tanti et tanti continet in se auri, argenti etc. pro uno centenario a. elaborando tanti e tanti fiunt sumptus etc. hinc ideo
parva in quantitate fiunt probationes, ne in magnis liquationibus (quae multum constant) dominus damnum patiatur.
Hinc secundum quod Reverentia Vestra petit, quid sit Probix , facile intelliget: sunt iustissimae bilances magni pretij
ubi etiam accuratissimè pili et res minimae possunt ponderari. Probix Stablim sunt parvulae scutellae
testaceae, in quas imponuntur minerae in pulverem redactae cum plumbo etc. et in fornaculas imponuntur cum mineris ut
liquentur. Probix offrm depingere nescio, facere scio: Si Reverentiae Vestrae praesens essem, facerem Reverentiae Vestrae plures prope huc
sumptibus et re ipsa educerem ex mineris aurum, argentum, plumbum, cuprum etc. Inveniet Reverentia Vestra descriptionem et
simul depictionem harum fornacularum in authoribus qui scribunt de rebus mineralibus, praesertim in Lazaro Erker
et alijs. etc. est tamen , ac quaerere, qualis est minera, quam
debeo probare? estne continens aurum, vel argentum, vel plumbum etc. prout continet, ita certam probam et modum probandi.
Haec volui ad quaesita Reverentiae Vestrae respondere. Humillimè Reverentiam Vestram rogo, quam prius respondere neglexerim.
Miles germanus sat copiosus iam incipit descendere in Ungariam, uti his diebus etiam per hunc pagum,
(ubi sum à p iam plus quam medio anno in reformatione, et fere cum Dei gratia trecenti lumen verae fidei respicere
inceperunt) transiverunt, ac nobis dixerunt, intra 8 dies secuturos adhuc m/16 militum. Optimus Deus det, ut
canem lunaticum arma Christianorum humiliet. Rogo Reverentia Vestra dignetur meo nomine meum Reverendum Patrem prolem cum Socijs et alijs
notis humillimè salutare. Si quid Reverentia Vestra novi et de congregatione habeat, dignetut communicare. Exspecto etiam
à Reverentia Vestra unum exemplar mundi subterranei, si Reverentia Vestra omnino non posset dono dare, solvam cum gratiarum actione.
His me in Sanctissima missae Sacrificia Reverentiae Vestrae humillimè commendo. Hantloviae 20 Maij 1661
Reverentiae Vestrae Servus in Christo
Andreas Schaffer.
P.S. Si Reverentia Vestra mihi scribere dignata fuerit, literas Viennam
vel Tirnaviam dirigere dignetur.