puto neque Argolum neque Ricciolium de tam ampla eclypsi somniasse.
Et Jacobus Billius quidem in suis tabulis Ludovieçis, parte 2da. pag. 141
posuit digitos Eclipticos, 17, 13′.11″. Et in hoc praecisius ad veritatem accessit
quàm PatremRicciolius in sua emce Geographica, qui parcior, digitorum
10, 50' foro dixit. Sed et reliquus calculus Billij quo ad determinationem
temporis videtur precisior. Videat rudem signe Eclipsis Solaris Umbram
qualis fere apparuit in limbo, per grande tubo specillum proiecta in pariete.
Diameter trium spithamarum et semis
Si quà plura sunt quà in hac America animadversione digna erant, in
libello meo Oeconomiae Coeli Brasiliensis breviter sunt adnotata, quo me remitto.
Non occurrunt plura quae scribam, hoc unum te oro per viscera Christi, ut rem quam
abste peto cordi habeas, Libellum vero meum curae. Et si quid de rebus tuis
habes ne omittas scribere. Deos te mihi pater amantissimè diu incolumem et
Societati servet, meque tibi aliquando restituat.
Tuus totus semper
Amicus et Servus
Valentinus Estansel
Bahyae omnium Sanctorum, diē 10o Augusti
Anno 1666
plurimam salutem omnibus ijs qui me novunt.
Libello, aliquod frontispiciolum, pro tuo ingenis, adde si videbitur.
Et aliqua exemplaria per patribus Boemiae meo nomine transmitte.
---page break---