puto neque Argolum neque Ricciolium de tam ampla eclypsi somniasse. Et Jacobus Billius quidem in suis tabulis Ludovieçis, parte 2da. pag. 141 posuit digitos Eclipticos, 17, 13′.11″. Et in hoc præcisius ad veritatem accessit quàm P. Ricciolius in sua emce Geographica, qui parcior, digitorum 10, 50' foro dixit. Sed et reliquus calculus Billij quo ad determinationem temporis videtur precisior. Videat rudem signe Eclipsis Solaris Umbram qualis fere apparuit in limbo, per grande tubo specillum proiecta in pariete.
Diameter trium spithamarum et semis
Si quà plura sunt quà in hac America animadversione digna erant, in libello meo Oeconomiae Coeli Brasiliensis breviter sunt adnotata, quo me remitto. Non occurrunt plura quae scribam, hoc unum te oro per viscera Christi, ut rem quam abste peto cordi habeas, Libellum vero meum curae. Et si quid de rebus tuis habes ne omittas scribere. Deos te mihi pater amantissimè diu incolumem et Societati servet, meque tibi aliquando restituat.
Tuus totus semper
Amicus et Servus
Valentinus Estansel
Bahyae omnium Sanctorum, diē 10o Augusti Anno 1666
plurimam salutem omnibus ijs qui me novunt.
Libello, aliquod frontispiciolum, pro tuo ingenis, adde si videbitur. Et aliqua exemplaria per patribus Boemiae meo nomine transmitte.
---page break---
Page:AKC 1666 08 10 564-133.pdf/1
From GATE
Revision as of 10:29, 12 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has not been proofread