Page:AKC 1664 08 04 563-013.pdf/4

From GATE
Revision as of 10:53, 10 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


in ortum, praeter congenitum naturae impetum
(cessant leges, ubi Amor imperat) prona fertur,
remedium, nisi me fallo, tantis incendijs, ab umbra
Tua quaesiturae. Sub hac pacis Oleâ, post
tot solis Americani inclementes assultus,
vult requiesse. Securitatem à Paulinis expectat
armis, benevolentiam à Charitibus
Joannis: denique a fronde Olivae patrocinium.
Felicem profecto et invidendam, sub hac Triade
Oeconomiae meae conditionem! Quae tam facilis quam
audax, in Romanam se penetrat Urbem. Volo
dicere, quae in Tuum, (pene in verecundia) sinum
insinuat sese. Hic mihi, dolenter, illud Ovidianum
excidit,
parve, nec invideo, sine me liber ivi in Urbem
Hic mihi quod domino non licet ire tuo.
Patere igitur tunc hospitem, cumque accipe
quo animo peregrinos soles. Ab Occidio sole, ad
tuos pedes, melius dixero, ad Orientem nuper
Societati nostrae solem, advoluitur. Grandis
ille quidem nomine; ne mirere, Coelestis estimole
parvulus, sed quid brevi foliorum nucleo
totam pene coeli Americani Iliadem complexus.
Stylo humilis, quid eni, ab Authore extra
latium, latinitatis, aut eloquentiae expectes:
quos à Brasilo calamistros, nisi inconcinnam
barbariem praestolere: denique à subdito,
quid nisi exile sperare possis, aut velle
munusculum: quanquam qui tam pusillus venit
non poterit credo à sinu tuo excludi.

---page break---