Mi Pater Athanasi
Pax Christi
Alia epistolâ fusè ad Reverentia Vestra scribo hac eâdem occasione;
in qua Reverentia Vestra mitto dedicatoriam libelli, Admodo Reverendo
Patri nostro dedicandi: exciderat mittere rudem picturam,
libello, per modum frontispicĩj insculpendam.
Ex fronte credo intelliges, totius Opusculi argumentum.
Velim pro amicitiâ nostra, ad Patrem Assistentem Germanicum
adeas, abeoque impetres, ab Admodo Reverendo Patre nostro facultatem
obtineat libelli imprimendi. Quae facultas
mittetur in Flandro-Belgium ad Patrem Provincialem
Franciscum de Cein, cui etiam super hoc
negotio scribo. Pater mi, qui animarum causa
huc venimus, nihil minus quàm animas habemus.
Nullae omnino hic sunt missiones, quales olim, reverâ
devectu Indorum mansuetorum, qui plerique
iam laboribus absumpti. Barbari feriores, deserta,
sicut ferae, incolunt, et incertis locis sedibus vagantur;
nec est ullus accessus ad illos. Evangêlĩj causa.
Patri Itali qui ab Europa huc venerunt, gemunt
et desperabundi extreme meditantur, nisi omnes
revocentur. Non possum plura super hoc argumento
de quibus haudubiè informabitur Pater noster, faci
et que officium Patris. Ego hic pene otiosus
sedeo, nullo operæ aut pretis fructu; et, modicum
talentum, quod Deus mihi dedit, sepelio plenus
maerore. Et haudubiè nisi me mathematicis
diverterem contabescerem taedio, sicut alij: Pater
Hiacijnthus de Magistris multa referet, quae
stupeant Romani. Tu mi Pater pro amicitia, cum
Assistente sive Germaniae sive alio transige,
si vis anima mi meam salvam. Ut quam primum
cum alĩjs, qui certu sunt redituri, revocer.
Si forte desideratur in Italia Mathematicus
quo unicè propendeo, effice ut veniam. Non
mirere quod sic scribam, neque puta me poenitudine duci. Puto coram Deo me
obligari et urgeri ad hoc procurandum. Non possum chartae credere causas. Intelliges
ex literis aliunde datis ad Patres Romanis, à Patribus Italis quibuscum vivo. Non est
autem difficile nos hinc evocari, quia quot annis ex Brasilia cum onerarijs
Patribus Brasili ordinandi Olyssiponem concedunt. Die oro Patri Carolo de Noyelle Assistenti
Germaniae, quod nisi Admodus Reverendus Pater Patres evocet, graviter in vocatione
periditandis, non vitio suo, sed quia sic putant solum se salvari posse.
Credo enim me extra societatem vivere, quia ea inqua sumus toto cælo
à societate IESU differt. Quantùm degeneravit a primaevo, qui aliquando in hac
provincia viguit Spiritu, pudet dicere et erubesco fateri. Non volo in plura
excurrere. Tu plura à Patre Assistente intelliges. Et Pater noster cum intelliget. Per
horrescet. Missio Maranhonensis pene corruit, aut si quæ sunt reliquæ. Nullo fructu laborant
nullo gustu, quemadmodum ad nos perscribitur. Claudo has quia non esset
finis querelarum et iustarum lacrijmarum, quas tu mi Pater absterge si potes. Vale et si me
amas, fac quod te per Deum petu. Bahies 4 Augustis 1664. Totus Tuus
Valentinus Estansel de Castro.
Page:AKC 1664 08 04 563-013.pdf/1
From GATE
Revision as of 10:04, 8 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has not been proofread