Page:AKC 1671 02 10 565-185.pdf/4

From GATE
Revision as of 16:00, 25 October 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has been proofread


nuntium hoc anno ad eos misi, ut certo sciam quae gens, quidve illis
necessarium, nec nisi anno proximo responsum expecto quanquam enim non nisi ad 600 fere passuum millia hinc distare censeam, tamen nulla toto itinere sata, venatus paucissimus, aqua fere nulla, eaque sola hieme inventa nuntium detinebit; eoque adveniente pro certo habeo eam mihi vineam a Superioribus commendandam. Fateor me pedibus infirmum adeo ut etiam ipsè mihi equitatus sit molestissimus, sed optimus maximus Pater familias, qui pedibus infirmis ac peditem ex mari pacifico seu Chiloensi me iussit Andes imperare, seu peditem seu equites me sub umbra alarum suarum constituet. Barbarorum qui eo itinere vivunt, idiomata ediscere iam studeo; et ne hac in re tuis litteris, ac iussui omnino detim actum contritionis quo ego utor apud barbaros varie idiomaté exaratum ad te mitto.
Quo ad umbre Latitudinem qua die solstitiali petieras fateor me in re tanti momenti qua Solis apogaeum vellicatus, nihil fidere meis observationibus ob instrumentorum seu penuriam, seu crassitiem. tamen ut iussibus Vestrae Reverentiae obedirem. Die 21 decembris 1666 in Chiloe seu urbe Castro, cuius latitudo est 42 gradus 30 minuti, in altitudine meridiano Solis 71 gradus 0 minutus stylum erexi 1684 partium; eiusque umbra recta fuit 588 partium. Caeterum res eiusmodi non rudes oculos petit, sed aquilinos, qui quotidiano in soles intuitu exerceantur. Faxit Deus, eo locorum nos evocet unde Solem istum non aspicere aut suspicere, sed omnino despicere doceamur. Tunc evidenter re facie ad faciem meliora problemata mihi demonstrabis, quam ea quae olim huic discipulo amantissimo demonstrasti. Vale millies Pater mi atque uterque valeamus in corde Jesu. Datum apud Poyas ultra Andes Chiloenses.
10 februarii 1671
Reverentiae Vestrae

Servus in Christo
Nicolaus Mascardus

---page break---