quorum acumina a trecentis fere passuum millibus adeo elata, ac
supra nubes erecta videbantur, ut te illis proximum diceres.
Eorum plurimi atque altiores fumum potius quam ignem aliquando evomunt.
Plantarum ac fructuum in tota torrida zona summa varietas, aliaque ab
europaeis, quos aut nullos aut aegre fert torrida regio. At vero
in temperata australi eadem ratio quae in boreali, vel saltem
si inde hinc transferantur, quasi in solo patrio optime crescunt.
Unicum tamen ac singulare in Chilensi Regno; quod a parte occidentali
Andius versus mare pacificum nulla vipera aliudve genus venenati
serpentis inveniatur, nec ullus fere tonitruum radios emittat idemque.
Se Chiloe disceris, atque etiam de hac orientali ultra Andes regione qua ego
deveni; at vero in reliqua orientali regione ultra Andes Regni
Chilensis versus Paraquariam serpentes plurimi venenati, radiosoque
tonitrua plurima.
Quo ad idiomatum varietates in tota Chilensi occidentali regione
versus mare pacificum unum et generale omnibus indis, usque ad insulas
Chiloenses; inde vero usque ad fretum Magellanicum aliud item generale;
at vero ultra hos Andes maxima varietas; mihique saepe in unica
domo ac familia quatuor aut quinque variis idiomatibus loquentum
cum uxoribus ac servis qui e proximis regionibus conducuntur.
Nova hic mihi innotuit europaeorum colonia, seu civitas ad
oram oceani orientalem istius Americae versus fretum
Magellanicum circa gradum 47.um, eorumque censeo a quingentis fere Hispanorum
oriundos qui ante annos fere 90 circa fretum Magellanicum
naufragati evasere eaque versus pedem stitere in
quodam lacu ad gradum 47.um. Hi toto hoc tempore omnino incogniti,
et invii adeoque nullus hodie inter eos sacerdos, nec
ulla sacramenta, nisi forte baptismus.
---page break---
Page:AKC 1671 02 10 565-185.pdf/3
From GATE
Revision as of 13:31, 23 October 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has been proofread