triticum praecipue quaesierunt etiam ultra Andes; adèo non mortem quae mihi
maximè timebatur, sed vitam, vitaeque necessaria mihi procurant. Sivè vita
sive mors hic mihi Deo iubente paretur à barbaris, utraque mihi beatissima exoptabilis,
utraque enim à Deo ex propter Deum, qui solus in hoc exilio mihi sufficit.
Omnis haec regio usque ad fretum Magellanicum atheistae omninò sunt. Nec
ullum daemoni cultum adhibent, quanquam enim Solem at lunam olim inter
homines fuisse, hodieque in caelo vivere hucusque censuerint, nullum tamen iis adhibent
cultum; uxore fere gaudent unica, eamque modestissime tractant, ac matrem
appellant; ebrietas illis nulla quia nulla illis materia ebrietatis solaque carne
pasti aquam adhibent sibi; haec omnia faciliorem aperuere evangelicae
praedicationi viam. Faxit Deus in messem plurimam crescat.
Caeterum Pater mi quo ad ea quo Vestra Reverentia mihi commendaverat, in
primis facie caeli antarctici non mitto, quia ad 30 fere gradus a polo
isti quanquam versus nulla mihi 4.ae, aut 5.ae aut minoris magnitudinis
stella conspicitur.
Quo ad maris ductus in Chiloe die ☌ vel ☍ [1] incipit decrescere oceanus
hora duodecima; ad occidentalem oram freti Magellanici incipit
decrescere hora 2.a; ad orientalem oram eiusdem freti decrescere incipit
hora 8.a; at vere in interioribus sinuum ductibus nulla certa lex; nam
in Chiloe ubi insulae plurimae, adeoque maris ductus sese mutuo impellunt
dum in medio mari decrescit, circa oram _tris crescit aqua, eo
e contra, adeo ut duae naviculae sibi proximae, altera alteri sibi <unclear>invicem/unclear>
occurrant vehementissimo contra altera cum decrescentibus, altera cum
crescentibus aquis delatâ.
Quo ad Andium altitudinem in hoc Chilensi Regno mediocrii ac versus
fretum Magellanicum decrescunt, ac vero versus boream crescunt, eorumque
quos videre potui maximà altitudo in Novo Regno Granatensi
---page break---
- ↑ in APUG Ms. Ms. 566, f. 217r-220v, loosely based on this letter, these symbols are translated as "novilunio" and "plenilunio". Cf. Index:AKC_s.d._566-217.pdf