Page:AKC 1660 04 17 555-277.pdf/1

From GATE
Revision as of 21:57, 21 July 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Reverende in Christo Pater
Pax Christi

Quantoperè placuerit Sermis nostris Principibus Linguarum
omnium ad Unitatem Reductio, et ego ante hac Scripsi, et ex
litteris Reverendi Patris Miller iam intellexerit Reverentia Vestra, iam pridem enim Suas
misit; ut Reverentiam Vestram perofficiosè Salutarem, voluit, atque indicarem
quod Procurator Provinciae vestrae heri pensionita RV assignatam
acceperit, et ad illum Scribendum Sit, ut continuatè
accipiatur dicta pensio annua, nam percuniario negotio Se immiscere
non potest RP Confessarius. Reverendus Pater Schega per duos ferè menses podagrâ Laboravit, et haec causa est, quod Reverentiae Vestrae
Scribere non potuerit, neque impetrare pro amanuensi quod
petierat, faciet autem desiderio RV Satis, quamprimum
potuerit. Hodiernus cursor defert litteras Serani Archiducis
nostri ad Reverentiam Vestram, ex quibus intelliget Laudes Suas, copiam curavi
mihi describi ut Patribus vestris et hîc et in Belgio exhibeam.
Nisi Servus noster alias mihi dedisset occupationes, iam
misissem Dictionarium vestrum, Solis numeris expressum, non
notis Symbolicis quae ab omnibus commodè formari non
possunt; conabor opus inchoatum perficere et iudicio RV
Subijciam, interim me Sanctissimis Reverentiae Vestrae Sacrificijs commendo.
Viennae 17 Aprilis 1660

Reverentiae Vestrae

Servus in Christo
Joannes Baptista Van Hollant.